monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 12
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos respexit oculus tuus . Sicut in prima parte in fine reddidit causas orationis, ita nunc subiicit rationem confessionis suae; ut quamvis ille voluntarie sacrificasse Domino videretur, Deus tamen concesserat quae profutura cognovit. Ex omnibus quippe tribulationibus virtute Domini propheta se testatur ereptum; quod utique in mundo isto accidere non potest, nisi eis qui in Domini dilectione persistunt. Super inimicos autem eius Ziphaeos respexit oculus Domini, quando eos cogitationes nefarias minime complere permisit. Frequenter enim propitius Deus iniqua nos non permittit efficere; ut compuncti debeamus de nostris erroribus supplicare; sicut est Saulus prohibitus, cum a sacerdotibus ad Damascum mitteretur ut Ecclesiam Christi saevissima persecutione vastaret . Magna siquidem prosperitate non est permissus agere, unde potuisset ad aeterna supplicia pervenire.